라틴어 문장 검색

Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:3)
Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:4)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)
Hoc enim genus herbae summo labore agricolarum per singulos excolitur annos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:9)
Postquam cives Assur, vulgariter Arsid, ex consilio invidorum, urbem et reditus, quos pepigerant [0568D] duci Godefrido singulis annis conferre, concussi timore victoriae quam acceperat juxta Ascalonem, prorsus negaverunt, obsides illius pro pacto amicitiae datos, inique retinentes, et suis gaudentes receptis, [0569A] qui in fide male servata ducis evaserant custodiam, ultra se a facie ducis forti muniere tutela.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:1)
Mox ad exstinguendam machinam de omni exercitu et tentoriis concurrunt viri ac mulieres, aquam singuli in singulis vasis afferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:7)
Unde milites ducis sata et vineta illorum per singulos dies depraedabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:4)
ac singulis mensibus quinque millia byzantiorum in ratione tributorum reddituri sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:7)
Tankradus Tabariam cum suis pariter regressus, sexaginta milites secum habens, illic moram fecit, singulis diebus Damascum [0577C] et municipia Turcorum expugnans, et praedas a terra et regione eorum abducens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:18)
In hac siquidem per octo dies sine impedimento et aliquo incursu inimicorum secura quiete corpora sua curaverunt, singulis diebus gentiles in circuitu [0592C] persequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:6)
Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
et per singulos dies imperatori navigio praesentatus, non paucis muneribus ab eo honoratus et commendatus redibat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:3)
Et ideo abhinc diebus singulis per moenia diffusi, urbem defensabant ab assultibus Sarracenorum, qui huc in superbia victoriae suae per turmas ad lacessendos cives Christianos assidue conveniebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:6)
quae diversis negotiis et rerum commutatione, quae tantum infra moenia aguntur, ad quadraginta millia byzantiorum singulis annis computantur, absque his reditibus, quos plurima castella et regiones ad eamdem civitatem pertinentes largiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:9)
Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION