라틴어 문장 검색

Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:2)
porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장12)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
nescit esse se caecam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:7)
Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:3)
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 6:4)
Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:7)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
Caeca est temeritas quae petit casum ducem.
(세네카, 아가멤논 3:25)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION