라틴어 문장 검색

Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increparive sed consolatorie potius compellare cura-vimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
abundat animi sale, cum consulitur, melle, cum consulit, summa homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum quam spuma verborum, tota illi actionum suarum intentio celeritas mora Christus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:2)
restat, ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:1)
Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr6)
Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr4)
iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권118)
Beneficium celeritas gratius facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B4)
Cupiditati tarda est ipsa celeritas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C27)
Duplex fit bonitas, simul accessit celeritas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 141)
Etiam celeritas in desiderio mora est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 149)
In vindicando criminosa est celeritas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 254)
Quam miserum officium est, quod successum non habet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 597)
cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 15:1)
nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 497:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION