라틴어 문장 검색

non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 711)
sed, ut in mare flumina vastum, sic solet exiguae currere rivus aquae, at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, nomine mendaci parce gravare meam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1116)
tempore qui longo steterit, male curret et inter carceribus missos ultimus ibit equus, vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, siqua diu solitis cumba vacavit aquis, me quoque despera, fuerim cum parvus et ante, illi, qui fueram, posse redire parem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1211)
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 365)
curramus notis gradibus regumque sequamur progeniem:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3331)
imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum7)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
ut semel obsedit gentilia pectora patrum vana superstitio, non interrupta cucurrit aetatum per mille gradus, tener horruit heres et coluit quidquid sibimet venerabile cani monstrarant atavi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권72)
felices, si cuncta Deo sua prospera Christo principe disposita scissent, qui currere regna certis ducta modis Romanorumque triumphos 2 crescere et inpletis voluit se infundere saeclis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권93)
omnis qui celsa scandit cenacula vulgus quique terit silicem variis discursibus atram et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, unde sacrum referat regali chrismate signum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권176)
"non ut captus homo studiis et inaniter ardens duceret omne bonum positum in dulcedine rerum et specie tenui quas currere tempore iussi;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 246)
artificis quia Patris opus discrimine nullo influit in medium nec avaro munere currit, ante datum quam primus homo sordesceret Adam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2293)
spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris, ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae, nec currunt pariter capta et capienda voluptas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2319)
nam claudus surgere iussus ore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PORTA SPECIOSA3)
alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1209)

SEARCH

MENU NAVIGATION