라틴어 문장 검색

Celsus quiderm probationemn, indicium, , eiusdem rei nomina , parum distincte, ut arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 104:4)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 90:1)
neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 98:5)
siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:2)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
hoc Celsus sustentationem vocat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 69:5)
quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 87:2)
quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:1)
Et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 147:3)
praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 148:1)
praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσισ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 150:1)
quod quidem recipit quodammodo et Celsus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 152:4)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)
vult esse Celsus aliquam et compositionem, quam equidem si scirem, non docerem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION