라틴어 문장 검색

Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:1)
novam autem et certam viam, ab ipsis sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:3)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:8)
et tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:7)
Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:3)
Itaque talis philosophia illis, qui in hujusmodi experimentis quotidie versantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis videtur et quasi certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:3)
ut omnia certa sint et decreta:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:7)
Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:5)
nil in Africa ultra citimam Aethiopiae partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane aut famam aliquam certam et constantem, nossent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:8)
Inter signa, nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:1)
ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis, neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:5)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)
At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:1)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION