라틴어 문장 검색

circuitus, non circumitus;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.38)
At si circuitum habere ea febris solita est sic, ut tertio, quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 3:6)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 4:3)
Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 12:4)
illi dum plurima ficto certatim sermone petunt, extendere longos a tergo flexus insperatoque suprema circuitu sociare parant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:219)
Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:6)
supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:2)
Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:3)
Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 3:2)
Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:3)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:4)
Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:6)
ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:3)
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION