라틴어 문장 검색

Notitiam primosque gradus vicinia fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:2)
titulum servatae pubis Achivae notitiamque loci melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:39)
hac divinavi notitiamque tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 924)
altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii, fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 188)
Haud proponitur ut notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod unusquisque conferre possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:4)
Insignes pristini sapientes, hac in re, in periculum venirent ne dissipanti ex strepitu notitiarum eorum sapientia exstingueretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:2)
Hodierna instrumenta permittunt ut cognitiones affectusque nos in vicem communicemus ac participemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:7)
104. Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam, ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:1)
Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super totum humanum genus superque mundum universum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:2)
Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:4)
Ab homine exigi non potest studium in mundum, nisi eodem tempore eius cognitionis, voluntatis, libertatis et responsalitatis peculiares facultates agnoscuntur et extolluntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:7)
Ad eiusmodi propositum assequendum opus est disputatione scientifica socialique quae responsalis sit et ampla, quaeque consideret omnes notitias quae praesto sint et res earum nomine appellare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:2)
Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:3)
Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:5)
Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION