라틴어 문장 검색

instando stimulandoque pervincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 427:2)
et - iam enim hiems instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 493:1)
in subsidiis locatae P. Licinii legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 504:2)
viam e foro bovario ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 511:2)
Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:3)
Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha18)
ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac valle communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 391:1)
Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 51:2)
ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos - is enim numerus finitus ab senatu erat - adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum vendiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 66:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)
itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 391:3)
equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 92:1)
Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam - amnis est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum - castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 172:1)
Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum - Cares maxime erant - praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 225:1)
cur publica praesenti pecunia locamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION