라틴어 문장 검색

ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:1)
maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:2)
Est autem loedoria huiusmodi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:1)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
4. Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit, non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus, et racionabiles consuetudines, et racionabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum;
(Magna Carta 6:1)
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus, quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
(Magna Carta 39:3)
nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3984)
quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut *οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ου diphthongus in ω converteretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5354)
significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπο` τοῦ πάλλειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6483)
aut certe adverbium est, ut sit, timeo ne se numine Dido aliquam commutet in partem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6744)
in hac enim arce huiusmodi saxum fuisse dicitur, quod ab alio contritum sanguinem emitteret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 333)
argos Argi ab Argo dicti, quem custodem vaccae, in quam Io fuerat commutata Mercurius occidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 953)
alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1432)
sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more suo explanat sequentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2502)

SEARCH

MENU NAVIGATION