라틴어 문장 검색

Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Placet enim universae Ecclesiae Jerusalem, ut ad nos Tripolin descendentes, injuste ablatas civitates restituatis, tam Bertranno quam Baldewino de Burg et Gozelino de Turbaysel, et sic invicem concilio et conventu habito, in concordiam redeamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 20:3)
Interea rex cum quingentis equitibus totidemque peditibus Tripolin descendit, Sur, Sagittam, Baurim, pacifice pertransiens, propter pacem quam post obsidionem Sagittae ad excolendas fruges et vineas [0681B] firmam et inviolabilem multo auro ab ipso rege impetraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 22:1)
Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:5)
Unde ex timore Dei et justo judicio omnium, qui nunc adsunt Christianorum, oportet te in concordiam redire et ab omni molestia, quam habes adversus Baldewinum [0686B] animum revocare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:7)
Tankradus regem se juste arguentem ex judicio omnium intelligens, nec se justam adversus hujus dicta habere excusationem, in concordiam et amicitiam rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:10)
[0686C] Hac pace composita, mistis copiis et armis, rex et Tankradus Turcos inter Caran insecuti sunt ut pugnarent cum eis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:1)
et sic, urbe in potestate suorum reddita ac patefacta, Sidonii cum ammiraldo suo circiter quinque millia cum rebus suis in pace egressi sunt, usque ad Ascalonem proficiscentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:4)
Sed his refutatis, quia pax inter eum et Tankradum erat, hoc tantum promisit eis quod nulli parti hinc vel hinc auxilio haberetur, et hac de causa filium suum obsidem eis fecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:2)
inquerat pacem, et sequatur eam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:3)
"Inquire pacem, et persequere eam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:4)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et uxor sibi consencientes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:7)
Et alius dixit, "In bello corpora hominumgladiis, in pace voluptatibus vulnerantur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:10)
Eteciam pacem tollit, ut Martialis Cocus ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION