라틴어 문장 검색

Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:1)
quod autem ad rationem profundam attinet, peccantes admonet ad poenitentiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:5)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:8)
Mors peccatoris finem peccandi affert:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:9)
Cain impetu quodam improvido ante peccaverat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:11)
qua causa subjecta sunt poenae, quae peccandi sensum non habent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:4)
Moritur vox silentio, si non confiteatur Deo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:11)
Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a juventute;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:10)
ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:11)
Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:10)
et cur hujus servituti non Cham qui peccavit, sed filius ejus addicatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 1:3)
Deinde qua ratione cum filius ejus Cham peccaverit, non ipsum sed filium ejus servituti addixit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:7)
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:1)
Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani) diaconus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION