라틴어 문장 검색

Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장4)
et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장35)
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장52)
Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장16)
Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장42)
et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장9)
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장10)
Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장13)
Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장27)
Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장31)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장44)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장46)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장37)
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION