라틴어 문장 검색

numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:2)
quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:3)
nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:2)
ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent, ' abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:2)
dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:2)
Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 60:3)
sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus, - quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem succenseat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 131:1)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 176:1)
praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum decessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:1)
Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt, consensuque ordinis fides indici data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 259:1)
si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 437:2)
stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani, ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 495:1)
vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 500:1)
unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi exaudiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 562:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION