라틴어 문장 검색

qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:1)
hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:1)
Consecuti sunt hos Critias, Theramenes, Lysias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 93:3)
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine consequantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:1)
quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:3)
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam - quantum consequar, vos iudicabitis - quibus ex locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et moveantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 121:1)
tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 139:3)
" Ex consequentibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:2)
Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:4)
Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:5)
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:1)
namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:2)
Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 106:1)
quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:7)
id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION