라틴어 문장 검색

ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:4)
et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini,quo manat urina,vel musca viva, vel turis mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 4:3)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:2)
nam plurimum, inquit Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:6)
namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi iuncique et degeneris arundinis, quam vulgus cannam vocat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:3)
sed et robustus nihilominus, et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:2)
nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 1:3)
Uva quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλη`ν vocant, cum cibo mixta prodest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 21:3)
plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:4)
Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:1)
at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non profuerit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장6)
factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장5)
contra apud alios nihil aeque reo proderat quam nimia potentia accusatoris:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장6)
et profuisse disciplinae ipsum pudorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION