라틴어 문장 검색

Sanguine autem vel suppresso, si nimius erumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:1)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:5)
utique si circa cervices aut caput constitit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 79:3)
consistitque eo loco vitium, quod maxime fieri in digito potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 84:7)
nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 14:10)
maturescit enim per se, atque erumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 33:6)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 30:1)
Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo, aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 76:3)
ne vel sanguis erumpat, vel cito pus supprimatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 56:4)
si quando tamen sanguis eruperit, infrianda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 56:7)
quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 12:2)
Nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 6:6)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:1)
ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION