라틴어 문장 검색

haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:3)
Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:3)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 31:4)
Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:2)
et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:3)
At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 39:1)
Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 3:3)
Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 2:1)
deinde, cum decessio eius consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:3)
Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:6)
Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:2)
Omne in difficultate spirandi consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 1:2)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:4)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION