라틴어 문장 검색

ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
hac ratione Fides sapienter conicit, immo non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod vivimus inlaesum semper fore, si mereamur, nos sperare iubet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 240)
immo nocens quicumque volens quod non licet audet, alterutrum quia velle suum est nec fata reatum inponunt homini, sed fit reus ipse suopte arbitrio, placitumque nefas et facta rependit inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2166)
immo ita est, armis et viribus indiga veri victa superstitio est et inanem gloria fugit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2181)
immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno axe habitant, unas capit inpius et pius auras, castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat i spiritus, aërio vitam qui temperat haustu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2276)
haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est, immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 142)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)
"quin immo nunc enitere illum secare ac plectere qui perstat intus, qui tuam calcat, tyranne, insaniam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.55)
"immo secundis in rebus cesset gemitus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1229)
Immo hercle hoc quaeso, Syre;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 291)
Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 478)
Immo ego ibo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 322)
Immo de note censeo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 385)
Immo hercle ita nobis decet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 815)
Immo aliud.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION