라틴어 문장 검색

hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:4)
Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam uirginum Deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narrauerit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:7)
indicans, quod eo loci corpora eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:10)
Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:13)
Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:21)
" Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:12)
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas, Ponat et in capto Martia castra solo, Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 237)
ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem incedat donis conspicienda meis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 330)
tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit, staret ut ante tuos conspicienda focos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 122)
orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:3)
quid te ut regium iuvenem conspici sinis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 478:2)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
haec spes provexit ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 559:2)
Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 42:3)
non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION