라틴어 문장 검색

. . . Trimalchionis delapsus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:2)
Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:10)
quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:19)
nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:9)
. ., gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:18)
Post paucos dies Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.4)
In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.2)
Productus ad bibendum cum foret a molis, In circum aequales ire conspexit suos, Ut grata ludis redderent certamina.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.2)
quid gravius quam tanta ignominia affectum non in solitudine latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se monstrandumque praebere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:2)
Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:2)
quem magni aestimo in isdem iudiciis, ex isdem etiam partibus conspici audiri.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:2)
Postmodo nativa conspiciere coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1444)
Seu pendent nivea pulli cervice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 428)

SEARCH

MENU NAVIGATION