라틴어 문장 검색

Partes operis a nobis constituuntur sex.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 10:4)
Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:5)
At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:7)
sed diligentiae insuper nostrae esse putavimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus quae tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturae primordia plane constituuntur, utpote materiae primis passionibus ac desideriis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 32:2)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:2)
Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:1)
altera rursus jam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:5)
Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, quae subjiciuntur sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:4)
quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:12)
Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:6)
ut mox dicemus, quum ad modum et rationem constituendi notiones et axiomata deventum fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:14)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)
Ille enim prius decreverat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION