라틴어 문장 검색

licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 178:4)
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et et exasperatur et scinditur vox.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:1)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)
nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:1)
cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 271:4)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Alius pretiosas aves scindit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:1)
quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id, cui cessit, refunditur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:2)
in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:5)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 26:5)
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:1)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION