라틴어 문장 검색

natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
at manus interea in tota hac descriptione historicum characterem poetico miscet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5971)
nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano an melius fient piratae, magne, coloni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3594)
nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3952)
de via autem aggerem non possumus dicere, nisi si viae aggerem dicere voluerimus, id est viae coacervationem, quam historici viam militarem dicunt, ut qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4462)
Aeneas rutvlum sucronem descriptio per alterna divisa, ut solent historici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5051)
alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali- quibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos consuetudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 16)
in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et qua- drivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent ru- stici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 261)
et bono ordine primo poetas, deinde historicos, deinde philosophos legendos dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 263)
hic dum boves persequitur, ad regiam pervenit, et ob pulchritudinem appetitus, cum regis filia consuetudinem miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 206)
ut semper bene addidit, id est consuetudine vini, non interdum temulentum esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 152)
et quidam alnos poetica consuetudine pro populis accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 627)
nam, sicut Orpheus docet, et Aristophanes comicus et Ephorus historicus tradunt, *̓αχελῶͺον generaliter propter antiquitatem fluminis omnem aquam veteres vocabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 825)
sic alibi "mirataque novas frondes et non sua poma". sane Rubellius Blandus et Quadrigarius historici dicunt Gargarum flumen vocari in finibus Thurinis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1032)
unde Vergilius magis patriam consuetudinem videtur secutus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1046)

SEARCH

MENU NAVIGATION