라틴어 문장 검색

vino quinquenni, verum citra mare nato, dum coquitur - cocto Chium sic convenit, ut non hoc magis ullum aliud - ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.28)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, tyrrhenum navigat aequor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 171:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 4:2)
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 33:1)
hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:4)
Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:49)
O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, qui sparsa cito sidera mundo cursusque vagos rapis astrorum celerique polos cardine versas, cur tanta tibi cura perennes agitare vias aetheris alti, ut nunc canae frigora brumae nudent silvas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestivi colla leonis Cererem magno fervore coquant viresque suas temperet annus?
(세네카, 파이드라 14:1)
Mane autem facto faciebam bucellas et coquebam in clibano et veniebam ad forum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:18)
Quidam homo erat eger et desiderabat multum comedere granum coctum cum çucharo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:1)
Ponens mantile ante maritum intravit alium thalamum, ut acciperet ollam et coqueret frumentum cum çuchara.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:16)
non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis, non Perimedaeae gramina cocta manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 43)
Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, ut solidum cocto tolleret aggere opus, et duo in adversum mitti per moenia currus nec possent tacto stringere ab axe latus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION