라틴어 문장 검색

Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 12:1)
et Φανεὸν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:2)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
et contra senes cogita facile tolerare ieiunium, quasi extincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:2)
Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 5:1)
hinc fortis Arius, Longaque Sarmatici solvens ieiunia belli Massagetes quo fugit equo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:54)
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto- machum:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr9)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)
nam Varro in secundo divinarum dicit ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3822)
vigilemque sacraverat ignem excvbias divum] [quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 20014)
adeo omnia in peius cotidie recidunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2002)
ieiunia infirmitatem venientem ex inedia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1281)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION