라틴어 문장 검색

quo percepto et subtiliter inquisito consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit debitam amorosis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:5)
Credo namque dominam illam, de qua praesenti confabulatione narramus, recte agere, si se ipsam penitus priori restituat amatori, si quocunque tantum adversus eum vinculo movetur affectionis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:3)
Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:6)
unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:4)
Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:5)
hac enim nobilitate inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:5)
Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine carnis (nos) contagione removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:12)
Suae namque mulier proficere substantiae credit quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit erogatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:16)
unde merito credimus ab ipsius tibi amore cessandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:6)
Sed ne id, quod superius de plebeiorum amore tractavimus, ad agricultores crederes esse referendum, de illorum tibi breviter amore subiungimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:1)
Multi namque student in mulieris aspectu amentia verba proferre, se illi placere credentes, si fatuis et indiscretis sermonibus utantur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:8)
Plurima namque sensus laborat inopia, qui dum stulta gerit se credit sapienti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:10)
Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:5)
His ita dispositis et brevi satis eloquio peroratis ad mutui amoris habendam notitiam tractatum superioribus adiungamus, quem cunctis amantibus utilem credimus et opportunum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:1)
Praeterea, si perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes [amantem].
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION