라틴어 문장 검색

ubi mundus omnibus suis partibus membrisque perfectus est, certo iam tempore finis factus est procedendi de caelo semina ad elementorum conceptionem, quippe iam plena fuerant procreata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:2)
quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:3)
Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:7)
— Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:2)
Quod genus hoc hominum Saturno sancte create?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 32:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Adeo antem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem, ut, si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 8:1)
unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:2)
Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:1)
Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:4)
inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:3)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:1)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
similis est interroganti, quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION