라틴어 문장 검색

damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장7)
commotus his quasi criminibus optimum quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae eius imponit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장13)
is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장6)
adnectebatur crimini Vibia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장2)
damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies provinciae reddita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장10)
legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장2)
deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장5)
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장5)
haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt - qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere crimenque atrociter deferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장6)
deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장4)
ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장13)
at criminum manifestos merito ad servitutem retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non mutavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장9)
Damnatus isdem consulibus Vipsanius Laenas ob Sardiniam provinciam avare habitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장1)
redditur ordini Lurius Varus consularis, avaritiae criminibus olim perculsus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장2)
sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION