라틴어 문장 검색

ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:3)
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:3)
patris mei meum factum pudet pro meorum factorum, et texitur, exitium examen rapit pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:6)
nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 1:2)
quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo loquor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:2)
non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 2:4)
si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:6)
non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 5:1)
sed quod in De- mosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus conscripse- runt, nos quoque utilitati legentium providentes inter- pretationem novam novo scribendi genere distinximus'. cum vero in profanis quidem libris Latinis tam raro adhibita sit ut e codicibus nunc extantibus praeter RVG vix unus alterve sic scriptus esse videatur), nimis audaces non erimus, si hos Tusculanarum codices aetate fere aequa- les ex eadem officina prodisse statuemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말194)
) non pauciores vero sunt loci ubi Ciceronis verba audacissime mutata invenias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말255)
repetunt ab Erechtheo, cuius etiam filiae cupide mortem expetiverunt pro vita civium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:5)
etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:2)
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
poëta ius suum tenuit et dixit audacius) - cadit igitur in eundem et misereri et invidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:1)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION