라틴어 문장 검색

Caesari autem Attici quies tanto opere fuit grata, ut victor, cum privatis pecunias per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompei castris concesserit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 7장 3:1)
itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem tulerat (tanta varietas iis temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 2:1)
sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 3:1)
Domitio C. Sosio consulibus decessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 3:4)
decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 8장 1:1)
pacataque prouincia pari festinatione, non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:3)
qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:3)
Pompeioque Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:4)
postremo in uniuersos diuersae factionis indicem inductum praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:1)
Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocauit repudiato priore sponso Seruilio Caepione, cuius uel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:1)
ac post nouam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Crassum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:2)
sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)
ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:1)
et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando nec plebi scito Pompeius postea abrogasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 2:2)
confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION