라틴어 문장 검색

nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:2)
Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:1)
Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 14:1)
Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:1)
Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons, ex quo Auxerat, salvus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:3)
Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:4)
Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:1)
Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:3)
Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:4)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)
Apertior res est sapere, immo simpliciter satius est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:5)
Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:5)
aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:3)
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION