라틴어 문장 검색

Modus autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)
Ullum tu decus in cotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:3)
Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:2)
idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:5)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 35:3)
qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere, quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse, quam cum solus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:4)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:7)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:1)
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:3)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)
Koronne,Bielowsk Quicumque epulis et conviviis et sumptibus existimationem hominum sibi conciliant, palam ostendunt sibi verum decus, quod ex virtute ac dignitate nascitur, deficere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION