라틴어 문장 검색

varietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras exornatas videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:6)
an putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:8)
Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:4)
naevos in articulo pueri delectat Alcaeum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:5)
Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos delectat maxime, similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:4)
at ipsi tamen pueri etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:2)
Atque hoc loco me intuens Utar inquit carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:2)
Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:2)
quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:13)
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:1)
eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:2)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
in quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:3)
in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION