라틴어 문장 검색

At ego ad te ibam, mea delicia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 161)
verum nunc saltem, si amas, dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1102)
his enim diis propter virtutem sine deliciis aedificia constitui decet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장25)
item aquarum expressiones automatopoetasque machinas multaque deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua comparationes explicuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장18)
reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장11)
Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris [0437C] deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis adventu, gustus salutabat humanos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:134)
' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶσ dixerit pro 'deliciis'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:2)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet, scilicet is status est, ea rerum forma mearum, deliciis etiam possit ut esse locus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 106)

SEARCH

MENU NAVIGATION