라틴어 문장 검색

quin et Inguiomerum, tota volitantem acie, fortuna magis quam virtus deserebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장3)
mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem properavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장4)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장3)
hos vulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur domus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장6)
simul exceptat vulnera et quamquam transfosso oculo adversum os in hostem intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장6)
simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)
quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장7)
igitur petito paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장6)
miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita deseruerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장7)
igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장6)
quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장4)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION