라틴어 문장 검색

Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장94)
si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis peior, sola tamen tamen occasio non omittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장42)
Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장58)
At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장23)
Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장11)
Increscit autem morbus, dum graviores dolores accessionesque veniunt, eaeque et ante, quam proximae, revertuntur et postea desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장7)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장14)
Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장16)
si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장32)
Qui cum octavum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장59)
sed cum id breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장75)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장3)
Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장12)
Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae ne inter meridiem et vesperum desinit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION