라틴어 문장 검색

Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 8:1)
quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장11)
eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum uellet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:5)
Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:1)
"Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:15)
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.80)
Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:7)
Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut viveret.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 16:1)
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur Qualia Ledaei fata Lacones habent, Nobilis haec esset pietatis rixa duobus, Quod pro fratre mori vellet uterque prior, Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVI1)
iamque faces et saxa volant multi non 'volant', sed 'volunt' invenisse se dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1501)
quo sub caelo aut sub qua parte caeli, aut secundum Epicureos dixit, qui plures volunt esse caelos, ut Cicero in Hortensio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3311)
quod autem dicit 'decoram' vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5902)
serva altera non quia prima servavit, sed quia servare voluit, ut Homerus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 864)
et quidam volunt 'commissa' dici quae diversa iunguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4286)
iterumque revolvere casus si ad Troiam vis referre, sic dic:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 622)

SEARCH

MENU NAVIGATION