라틴어 문장 검색

iovem optimum maximum deosque immortales se precari ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 337:1)
sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:2)
sin collega quid aliud mallet, at sibi L. Volumnium darent adiutorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 362:3)
omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:1)
invenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas quae exposui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 364:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:1)
tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:2)
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:2)
intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 426:1)
ita ad exercitum profectus, ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:1)
ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe impetrandi petisset videretque alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 536:1)
pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 539:3)
minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:2)
quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus perferebatur inde in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 568:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION