라틴어 문장 검색

complectar uno verbo, quo saepe iam usi sumus, diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:3)
- sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus - sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:3)
Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:11)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
Nostri minus student litteris quam Latini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:3)
Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:1)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo tibi est otium et si vis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 1:2)
Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:5)
M. vero Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare salubri et propinquo loco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:2)
Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:5)
cuius in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut etiam, cum de moribus, de virtutibus, denique de re publica disputet, numeros tamen et geometriam et harmoniam studeat Pythagorae more coniungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:4)
de quo studeo, Phile, ex te audire quid sentias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:13)
Quam ob rem peto a vobis, ut me sic audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:2)
........tibus ...........uos sustentari unius optimi et summi viri diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION