라틴어 문장 검색

In quo conventu omnium orientalium Sclavorum, id est Abodritorum, Soraborum, Wilzorum, Beheimorum, Marvanorum, Praedenecentorum, et in Pannonia residentium Abarum legationes cum muneribus ad se directas audivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 283:2)
Propter quod ad eum legati directi sunt, cum quibus ille iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 286:2)
Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:1)
Fortunatum etiam de causa fugae ipsius percontatus ad examinandum eum Romano pontifici direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:5)
Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventus rationem *pertinere videbantur, Noviomagum cum filio maiore secessit, minorem vero filium suum Hludowicum in Baioariam direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:4)
Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 313:1)
de quo loco Hlotharium filium suum cum magnis Francorum copiis ad Hispanicam marcam direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:4)
Hlotharium quoque filium suum finito illo conventu in Italiam direxit ac Bernhardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marca Hispaniae praesidebat, camararium in palatio suo constituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:2)
Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:8)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:2)
Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:6)
Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:1)
Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION