라틴어 문장 검색

nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 271:2)
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire recti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:3)
eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 452:1)
postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 461:1)
profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 477:1)
clamitans militibus, cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 710:2)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 264:1)
et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:4)
iugo medio legionum castris inpositis, latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 494:2)
quod Scipio ubi vidit, receptui propere canere hastatis iussit et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit, quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 463:1)
Italicos intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem summotos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 475:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION