라틴어 문장 검색

aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:6)
aut cur minimo declinent intervallo, maiore non?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:7)
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:2)
Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus naturaliter . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:3)
declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:2)
nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur - ait enim declinare atomum sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:5)
nam sunt et in animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:6)
modo etiam paulum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli sepulcrum accederem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:8)
vacuitatem doloris alii censent primum ascitam et primum declinatum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 24:2)
ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:4)
adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:5)
Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:1)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION