라틴어 문장 검색

Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 18:1)
sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:2)
causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:1)
statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 86:1)
et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa si quid pro sua parte acriter excogitavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:2)
sequentur enim discipuli, quo duxeris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:4)
neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. unde illa scilicet egregia laudatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 57:2)
atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 153:1)
obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:2)
nam et inviti iudices audiunt partes suas, nec hoc oratori contingere inter quod Pythagorae inter discipulos potest ipse dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:2)
at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:2)
Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:5)
Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:6)
Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 5:4)
inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION