라틴어 문장 검색

Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장8)
Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장8)
dispersi a suis pars cedere, alii insequi;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장2)
pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장10)
Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장5)
Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:1)
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:4)
Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire :
(세네카, 행복론, Liber IV 81:1)
sed iter infestari latrociniis nuntiatur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 169:6)
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ;
(세네카, 행복론, Liber VII 79:1)
tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 86:1)
Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et venena et naufragia et intemperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:1)
Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia vendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:2)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION