라틴어 문장 검색

Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:1)
Tu quoscumque voles in planum effundere muros, His aries actus disperget saxa lacertis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:58)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)
Sternere profecto, Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro, Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:14)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
O fortunati, fugiens quos barbarus hostis Fontibus immixto stravit per rura veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:37)
Si me degeneri stravissent fata sub hoste Non deerat fortis rapiendo dextera leto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:3)
pariter sternuntque caduntque Vulnere letali:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:87)
standum est tibi, dixit, et ultra Non credere solo, sternique vetabere terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:43)
Ad quorum motus non solum lapsa per altum Aera dispersos traxere cadentia sulcos Sidera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:62)
Mox ubi percussit tensas Notus altior alas, Confusos temere immixtae glomerantur in orbes, Et turbata perit dispersis littera pennis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:79)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
Euganeo, si vera fides memorantibus, augur Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit, Atque Antenorei dispergitur unda Timavi, Venit summa dies, geritur res maxima, dixit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:62)
Sternit iam vallum, fossasque implete ruina, Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:64)
Membraque dispersi pelago componere Magni?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION