라틴어 문장 검색

Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero de quibus haec quaestio est habere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:2)
quod igitur fundamentum huius quaestionis est, id praeclare iactum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 61:2)
Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:9)
etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:4)
Omnino dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:5)
quae quam longa sit magna quaestio est, esse vero certam et definitam necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:1)
Haut ergo ut opinor erravero, si a principe investigandae veritatis huius disputationis principium duxero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:1)
Eamque disputationem tris in partes nostri fere dividunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:2)
Tum Cotta Quia sic adgredior inquit ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:3)
quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)
'Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem divisisti de primaque diximus, consideremus secundam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 20:1)
cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:9)
sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:15)
Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) - prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION