라틴어 문장 검색

hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 75:5)
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:4)
brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:1)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 121:2)
quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:1)
solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:1)
nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:1)
sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:3)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:1)
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:1)
interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 139:2)
quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 156:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION