라틴어 문장 검색

id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
Drusus orto die et vocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장1)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)
vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장10)
At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장1)
Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장1)
primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장2)
Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장6)
precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia praesens obiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장11)
Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장1)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)
vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장21)
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장8)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
nunc quia non metu ducatur iturum ut praesentia spectaret componeretque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION