라틴어 문장 검색

quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:2)
non quo alia in ejusmodi casu curatio sit admovenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:2)
Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:5)
ille dedit portum, quo se pulsata referret maiestas Latii deformataeque secures;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:78)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
quo, mille ministrae, quo, Cyane?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:108)
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem urbe triumphantem generum florente iuventa conspiceres illumque diem sub corde referres, quo tibi confusa dubiis formidine rebus infantem genitor moriens commisit alendum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:246)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
quo me cunctabere rursus ingenio?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:135)
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:1)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
Quod cum accidit, nihil prohibet quo minus mense Iulio vervacta subigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:1)
Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 14:2)
Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum con-geratur, vel si non competet, ut aut in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, certe quicquid ad eum modum, quem debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:2)
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION